Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
67.
[236]
M. Piso quidquid habuit, habuit ex
disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis
doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam
acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
Is laborem [quasi cursum1] forensem diutius non tulit, quod
et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias,
quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque
respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque
fastidio. Is2 cum satis floruisset adulescens, minor haberi
est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam
laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in
cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
[237]
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum
veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae
industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis
litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite,
non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius
parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat,
saepe3 dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum
defuerunt.
[238]
C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit
patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si
[p. 1071]
mores, si vultus denique non omnem commendationem
ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non
erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non
plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore;
at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio4, ut
non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim,
sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.
Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in
privatis inlustriorem obtinebat locum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.